Charter Document - 05400293
Charter Number: | 05400293 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus ad quos presentes littere venerint in Domino salutem Sciant omnes quod dilectus noster in Christo Petrus de Touciaco pro remedio anime sue et parentum suorum et pro anniversario suo annuatim in ecclesia Sancti Benedicti Floriacensis in perpetuum faciendo dedit eidem ecclesie quidquid habet et habiturus est apud Floriacum in terra ejusdem ecclesie predicti vero loci abbas et monachi bonam ipsius devotionem attendentes ad petitionem ejus Philippo clerico ejusdem Petri benigne concesserunt quamdiu vixerit quiete et pacifice possidendum quidquid prenominatus Petrus habet vel habiturus est in posterum apud Floriacum ita tamen quod si post decessum Philippi Petrus supervixerit in vita sua sine contradictione predicta bona integre possidebit et post utriusque decessum omnia que in eodem territorio possident vel sequenti tempore possidebunt cum omni melioratione sine calumnia ad prioratum Sancti Gervasii revertentur pretaxati autem sive Petrus sive Philippus dum predictorum bonorum extiterint possessores annuatim in festo sancti Andree pro anniversario parentum suorum recolendo memorate ecclesie Sancti Benedicti decem solidos et priori Sancti Gervasii pro decima et omnibus aliis terre consuetudinibus similiter decem solidos persolvent cum autem Petrus et Philippus decesserint a priore Sancti Gervasii qui possessionem illam habebit in anniversario sepedicti Petri conventus Sancti Benedicti viginti solidos percipiet annuatim preterea in domo ejusdem Petri apud Floriacum prior Sancti Gervasii singulis annis si voluerit suam reponet decimam Ut igitur actio prenotata majori testimonio roboretur prefati Petri precibus presenti cartule sigillum nostrum dedimus apponendum Actum anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo tertio mense februario