Charter Document - 05400289
Charter Number: | 05400289 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnia que geruntur in nostro tempore ne cum lapsu temporis elabantur poni debent in lingua testium et scripture memoria perennari Noverint igitur universi tam presentes quam futuri quod ego Mathildis comitissa Pertici finem feci cum Laurentio Flaaut de omnibus que dominus meus bone memorie Gaufridus comes Pertici ei debebat et que idem Laurentius eidem comiti predicto promiserat tali modo quod ipse Laurentius tantum erga me fecit et tantum mihi accommodavit quod ipse de omnibus que erga me sunt quittus est et ego illi debeo trecentas libras Andegavensium de quibus ego ipsi Laurentio solutionem faciam in foresta Belesmii usque dum trecente libre persolvantur De donatione autem quam ipse Laurentius de se precepto comitis erga domum eleemosine de Mauritania fecerat omnibus modis quittavi nisi erga abbatem Sancti Benedicti tantum fecero quam ipse abbas et conventus Sancti Benedicti erga quos tenebatur eum quittant quando locuta fuerat cum abbate et si mihi eum quittaverint ego domui eleemosine de Mauritania eum cum omnibus dominationibes suis et eleemosinis quittum reddo et nisi mihi eum quittaverint ego et dominus Stephanus Pertici qui presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine roboravimus eumdem Laurentium cum omnibus emptionibus et eleemonisis suis domui de Chesa omnino quittavimus et quittamus Hujus autem pactionis fide tenentur domnus Gervasius de Prulleio et domnus Gascetus de Richeriis mandato domne comitisse Pertici Hamo de Quercu Galo nis hanc pactionem enendam manu cepit Datum Carnotis anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo secundo