Charter Document - 05400281
Charter Number: | 05400281 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus Dei gratia humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis et totus ejusdem ecclesie conventus omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod domna Aalis de Buno pro remedio anime sue et antecessorum suorum salute animarum fundavit capellam apud Boscum de Villari et ad priorationem capellam constituit et concessit in eleemosynam quodcumque jure hereditario suum erat dominicum apud Stampas nisi feodum scilicet sextam decimam partem in duobus molendinis ad pontem Juine in furno autem octavam partem et in censu hospitum et vinearum octavam partem similiter et in [] et in roagio et in foragio et in venditionibus et in aliis consuetudinibus terre per omnia et in omnibus nisi in feodo similiter octavam partem in perpetuum Et quoniam hoc totum erat de nostro feodo ad petitionem dicte domne et amicorum suorum preces hanc donationem concessimus et laudavimus In cujus rei memoriam presentem cartam fecimus et sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno gratie millesimo ducentesimo