Charter Document - 05400273
Charter Number: | 05400273 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ph[ilippus] Dei gratia Francorum rex omnibus prepositis servientibus et ballivis suis ad quos presentes littere pervenerint salutem Noveritis ecclesiam Sancti Benedicti super Ligerim cum universis ad eam spectantibus in nostra esse protectione atque custodia Proinde vobis mandamus et precipimus quatenus si quis in damnum illius ecclesie seu rerum ad eam spectantium aliquid temerarie vel violenter presumpserit et ab abbate vel aliquo vice ipsius de justitia requisiti fueritis quotiescunque justitia indignerint justitiam eis plenariam et absque dilatione exhibeatis circa quod si negligentes existeritis nos a vobis inde requisituros emendationem noveritis Actum apud Castrum Novum super Ligerim anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo sexto