Charter Document - 05400269
Charter Number: | 05400269 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Adam Breun frater Arnulfi Brun de Soliaco Hierosolimam profecturus ob remedium anime sue et ut ei Dominus viam ejus in salutis sue prosperitate disponeret monasterio beati Benedicti Floriacensis in eleemosinam dedit in perpetuum otam terram et omnes redditus quos Mathildis soror sua in mariagio possederat apud Sanctum Martinum de Ars que omnia idem Adam ab eadem sorore sua emerat Ut autem hec eleemosina esset stabilis predictus Adam Breun et Arnulfus frater ejus eam se jure conservare et garentire fide et sacramento firmaverunt Hoc autem factum est in presentia prepositorum Lorriaci et juratorum ejusdem ville Quod ut ratum et inconcussum permaneret sigilli nostri autoritate confirmatur astantibus Andrea camerario nostro et Nicolao vice notario et Athone de Gravia et Balduino Brunello Actum anno incarnati Verbi MCXCI mense junio