Charter Document - 05400268

Charter Document - 05400268


Charter Number: 05400268
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego A domina Exoldunensis notum fieri volo presentibus et futuris quod O[do] dominus Exoldunensis vir meus et ego dedimus et concessimus ecclesie Sancti Petri de Castro novo et monachis ibidem Deo servientibus nundinas tribus diebus continuandas die dominica ante Ascensionem Domini cum omni jure et dominio quod in ipsis nundinis habere poteramus in perpetuum possidendas Si vero aliquis in jam dictis nundinis latrocinium vel homicidium perpetraverit in curia Sancti Petri judicabitur et post judicium [] suspendi debeat preposito domini Exoldunensis tradetur Omnes enim qui ad sepedictas nundinas venerint securi veniant et nisi in predictis nundinis forisfactum fecerint unde debeant impediri Quod ut ratum et inconcussum premaneat sigilli mei autoritate confirmavi Hujus donationis testes sunt Raymundus de Castro novo et filii ejus Gaufridus de Ben[egonio] Stephanus de Morlac et fratres ejus Ebo de Verdie Raymundus de Trigoil et fratres ejus Odo de Bon s Villelmus de Parrigmaco magister Rogerus capellanus Sancti Petri magister Petrus ejusdem ecclesie conca[no]nicus Bartholomeus Fulcheri capellanus meus A clericus meus qui hanc cedulam notavit Josbertus Gois Girardus servientes Actum est hoc anno incarnati verbi MCXCI