Charter Document - 05400267

Charter Document - 05400267


Charter Number: 05400267
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi ad quos littere iste pervenerint quod tres sextarios avene quos de duobus arpennis terre sitis apud Suncampum annuatim solemus percipere qui empti sunt ad faciendum cimeterium et hortum ad opus ecclesie ejusdem ville ob salutem et remedium anime patris nostri et matris nostre et predecessorum nostrorum prefate ecclesie in perpetuum quittamus Et ut ratum permaneat presentem paginam sigillo nostro corroborari fecimus Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo mense junio