Charter Document - 05400264

Charter Document - 05400264


Charter Number: 05400264
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exemption
Date: 1187
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnia que temporaliter fiunt temporaliter transeunt In congruum idcirco nequaquam duximus ut que a morsu oblivionis illesa servare volumus litterarum apicibus annotemus Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod ego Herveus Giomensis dominus ad remedium anime mee dono in perpetuum monachis Sancti Benedicti totum pedagium quod accipere solebam de vino et annona et universis aliis rebus suis per terram seu per aquam ad usum eorum deferendis Preter hec concedo eis pedagium de lignis et lapidibus undecumque transferendis vel deferendis ad usum ecclesie et omnium domorum suarum pertinentibus per terram sive per aquam Pro hac itaque donatione susceperunt me monachi in missis et vigiliis et orationibus eorum et inde concesserunt se facturos anniversarium meum post mortem meam et anniversarium patris mei Gofredi de Donzeio quod est III kalendas maii et anniversarium uxoris mee quod est XI kalendas februarii Hoc concessit Guillelmus primogenitus meus et Philippus et alii heredes mei Hujus rei sunt testes ex parte mea Gaufredus de Dongione Hugo frater ejus Ferricus Fuldrabrierius de Altrico Robertus de Aceio Andreas Girbertus Stephanus de Boniaco Nicolaus Baudris Hugo de Altrico Andreas Sanachol Andreas Grand Stephanus Paillardus Factum est hoc regnante Philippo rege Francorum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo septimo