Charter Document - 05400263

Charter Document - 05400263


Charter Number: 05400263
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1187
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus comes Sacrocesariensis notum facio omnibus qui presentes litteras viderint quod dominus Garnerius abbas Sancti Benedicti Floriacensis petitionibus nostris acquiescens feodum quem venerabilis Arraudus predecessor ejus Sevino Viatori apud Castellionem ad vitam ipsius Sevini contulerat Miloni genero Sevini concessit ad servitium quod idem Sevinus pro feodo facere promisit Si vero eumdem Sevinum mori vel ad religionem transferri contigerit feodus ad monasterium Floriacensem libere et quiete revertetur ita quod nec Milo neque uxor ejus aut heredes eorum aliquid in feodo poterunt reclamare Quod ut inviolabiliter postmodum observetur presens scriptum sigilli nostri munimine roboramus Actum anno incarnati Verbi MCLXXXVII regnante Philippo Urbano summo pontifice