Charter Document - 05400262

Charter Document - 05400262


Charter Number: 05400262
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Nivernensi Altisiodorensi episcopis et dilectis filiis capitulo Aurelianensi salutem et apostolicam benedictionem Ignorare vos loci vicinitas non permittit qualiter monasterium Floriacense voluerit Dominus incendio visitare redactis enim officinis ejusdem monasterii in favillam sicut audivimus domum de Lorriaco que ad prescriptum monasterium pertinet casualis ignis Domino permittente consumpsit vites preterea jam dicti monasterii adeo brumalis intemperantia steriles reddidit quod bonis agricolis usque ad sequens triennum vini spes nulla remansit quanto igitur idem monasterium specialius beati Petri juris existit tanto libentius ejus necessitatibus subvenimus et reputamus gratius si apostolice sedis intuitu in tantis illis tribulationibus succurratur discretionem vestram per apostolica scripta mandamus monemus attentius atque precipimus quatenus parrochianos vestros ad fabricam reparandam de propriis facultatibus largiantur sollicitis monitis et exhortationibus inducatis et nuntii monasterii per vos et vestros subditos in quibus opus habuerint sicut officio vestro assistentes prohibeatis sub interminatione anathematis ne quis inligari pedagium de lignis aut lapidibus vel de rebus aliis que ad usus ecclesie vel domorum portabuntur audeat extorquere si qui autem prohibitionis vestre contemptores extiterint et admoniti noluerint quantocius resipiscere eos omni amore postposito contradictione quoque et apellatione remota excommunicationis vinculo innodetis et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatos faciatis ab omnibus evitari Datum Verone III nonas septembris