Charter Document - 05400258
Charter Number: | 05400258 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et fratribus Floriacensibus salutem et apostolicam benedictionem Cum simus ad curam et regimen universalis ecclesie licet immeriti providentia superne dispositionis assumpti si quedam postulantur a nobis que ad ecclesiarum utilitatem pertinent petentium desideriis clementer nos convenit condescendere et eorum vota prosequente effectu complere Quapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu libertates et immunitates ab ecclesia Sancte Crucis Aurelianesnis vobis et cenobio vestro juste concessas et rationabiles consuetudines hactenus observatas sicut in autenticis scriptis exinde factis plenius continetur vobis et per vos cenobio vestro autoritate apostolica confirmamus Nulli ergo omnino [] Si quis autem [] Datum Verone decimo kal novembris