Charter Document - 05400256

Charter Document - 05400256


Charter Number: 05400256
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Garnerius Dei gratia abbas Sancti Benedicti Floriacensis et universum capitulum nostrum molendinum quod Rannulphus conversus noster quondam magister operis apud Germiniacum construxerat admodiavimus Stephano Marescallo et heredibus suis cum proprisia et omni emendatione quam ibi fecerat pro quinque modiis siliginis quos ei de feodo singulis annis reddere tenebamur et duobus modiis frumenti annuatim reddendis eleemosynario ad anniversarium venerabilis Arraudi abbatis Quidquid autem de molendino illo humanitus acciderit eidem Stephano pro quinque modiis siliginis quos ei debebamus de feodo predictos quinque modios molendini illius assignavimus et duos modios singulis annis in festo sancti Egidii persolvet qui erunt frumenti Ad hec autem concessimus quod molendinum non faciemus a Chenort usque ad pontem Rusti nec a portu Sancti Benedicti usque ad ulmum de Sabloneriis Actum in capitulo nostro anno ab incarnatione Domini MCLXXXVI Datum per manum Willermi armarii