Charter Document - 05400253
Charter Number: | 05400253 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Ranulphus comes Cestrie Hugoni Dei gratia Lincolniensi episcopo et capitulo Lincolniensis ecclesie et constabulario suo et dapifero et justiciariis et vicecomitibus et baronibus et ministris et ballivis et omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglicis et omnibus prelatis et filiis sancte matris ecclesie salutem Noverit universitas vestra me pro amore Dei et pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse omnes donaciones et libertates quas Ranulphus comes Cestrie avus meus dedit Deo et beate Marie et Sancto Jacobo et Sancto Benedicto et monachis eorum in Mentinges volo itaque et firmiter precipio quod predicti monachi bene et quiete et libere et honorifice imperpetuum teneant omnia illa que predictus avus meus eis dedit in predicta villa sicut in carta ipsius continetur et in carta patris mei confirmatur Ita quod de bosco meo de Mentingis capiant quod eis necessarium erit decenter per visum forestariorum meorum Preterea dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et Sancte Marie et Sancto Jacobo et Sancto Benedicto et predictis monachis decimam assarti de bosco predicto de Mentingis in perpetuum habendam sicut puram et perpetuam elemosinam Testibus hiis Simone de Kyma Thome dispensario Ranulpho de Preriis Gaufrido et Willelmo Farsy Ricardo de Croile Hugone et Ricardo de Bordele Ricardo de Peissun Simone de Dribia Philippo de Thateshale Ricardo de Waringwurthe Roberto filio suo Harculpho de Preriis Radulpho filio Simonis Rogero de Maletot Rogero de Estreby Roberto clerico ballivo Bancefordie Thome clerico presencium scriptore et aliis multis Apud Bencefordiam