Charter Document - 05400251

Charter Document - 05400251


Charter Number: 05400251
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1183 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Floriacensi salutem et apostolicam benedictionem Justis petitionum desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu cemeterio quod vobis apud Castrum Novum a predecessore nostro pie recordationis Lucio papa indultum esse dinoscitur liberam concedimus sepulturam salvo parochiali jure illarum ecclesiarum a quibus assumpti fuerint qui in eodem cemeterio elegerint sepeliri Nulli ergo omnino hominum [] Si quis autem [] Datum Verone XVIII kal januarii