Charter Document - 05400250
Charter Number: | 05400250 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Lucius Episcopus servus servorum Dei Dilectis filiis Guarerio abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis quod justa Ligerim situm est ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Ea propter dilecti in Christo filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum Floriacense monasterium in quo sicut felicis recordationis Eugenii Adriani Alexandri et aliorum predecessorum nostrorum Romanorum pontificum testantur privilegia gloriosi confessoris Christi Benedicti corpus requiescere creditur quod juxta Ligerim situm est in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Patri apostolorum principis cujus juris specialiter esse dinoscitur et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus in primis [siquidem] statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in ipso monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis parrochialem ecclesiam de Floriaco ecclesiam de Gilliaco ecclesiam de Tigiaco ecclesiam de Germiniaco ecclesiam de Habet ecclesiam Sancti Martini de An[s] ecclesiam Sancti Yterii de Soliaco ecclesiam Sancti Germani ecclesiam de Domna Petra ecclesiam sanctorum martirum Gervasii et Protasii in civitate Aurelianensi ecclesiam Sancti Benedicti ecclesiam Sancte Marie de Castello Novo ecclesiam de Vitriaco ecclesiam de Tilliaco ecclesiam de Bulziaco ecclesiam de Bulliaco ecclesiam de Bosonis villa ecclesiam de Boloni villa ecclesiam de Evera villa ecclesiam de Evera castro ecclesiam Sancti Aniani de Loureio ecclesiam de Belgiaco ecclesiam Sancti Aniani juxta Soliacum cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Baldici villare ecclesiam de Cerdon ecclesiam de Villa Mulna ecclesiam de Braio in archiepiscopatu Senonensi ecclesiam Sancti Petri de Stampis ecclesiam Sancti Simphoriani ecclesiam de Maceriis ecclesiam de Bussedello ecclesiam Sancti Petri de Dusione ecclesiam de Monte Barresio ecclesiam de Curte Matriniacensi ecclesiam de Ulseto ecclesias de Lorriaco Sancte Marie et Sancti Sulpitii ecclesiam de Castaneto ecclesiam de Monasteriolo ecclesiam de Veteribus domibus ecclesiam de Catalecta ecclesiam de Draciaco ecclesiam de Villare Sancti Benedicti sicut ab Henrico quondam Senonensi archiepiscopo vobis et monasterio vestro rationabiliter concessa est et suo scripto firmata ecclesiam de Pruneio in episcopatu Carnotensi ecclesiam de Marulfi villa ecclesiam de Sainvilla ecclesiam de Alto ecclesiam de Suncampo ecclesiam de Vinolio in episcopatu Autisiodorensi ecclesiam Sancti Petri Giomensis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Versol in archiepiscopatu Bituricensi ecclesiam Sancti Petri de Castello novo cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam Sancti Martini de Sacro Cesaris cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam Sancti Benedicti Salensis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Capite Cervio ecclesiam Sancti Mauricii de Castellione ecclesiam de Valliaco ecclesiam Monasterioli ecclesiam Sancte Marie de Sancto Bricio ecclesiam Sancti Martini ecclesiam Sancti Petri de Poliaco ecclesiam de Venesmio cum capella Sancti Johannis ecclesiam de Corcoe in episcopatu Eduensi ecclesiam de Domna Petra ecclesiam Sancti Benedicti de Patriciaco ecclesiam Sancte Marie de Fontanis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Vasatensi ecclesiam Sancti Petri de Regula cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Abrincensi ecclesiam Sancti Jacobi de Beverone cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam Sancti Ylarii cum pertinentiis suis in episcopatu Aquensi ecclesiam Sancti Mauri de Pontons cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Lingonensi ecclesiam Sancti Mauri de Diaco ecclesiam de Vesambula ecclesiam de Domne Monie ecclesiam de Meriaco in episcopatu Trecensi ecclesiam Sancti Benedicti super Sequanam ecclesiam de Fegia ecclesiam Sancti Benedicti Curtis Maurii in episcopatu Belvacensi ecclesiam Sancti Petri Aymerici Curtis in archiepiscopatu Remensi ecclesiam Sancti Benedicti de Sorbone in episcopatu Sagiensi ecclesiam de Magniaco ecclesiam de Perreia alias quoque ecclesias et decimas quas juste et canonice possidetis vobis nichilominus confirmamus Adicimus preterea preposituras etiam Sancti Benedicti Aurelianensis de Stampis de Evera villa de Curte Matriniacensi de Aimerici Curte de Diaco de Castellione de Villare Sancti Benedicti cum earum pertinentiis et burgum Sancti Benedicti cum omnibus ecclesiis sive capellis infra parrochiam Sancti Sebastiani constitutis et cum tota valle quartam partem furnorum de Lorriaco a bone memorie Lodovico rege Francorum juste vobis concessam et scripto suo firmatam et villam de Mentingis cum ecclesia et terra Spilemagnis a Rannulfo Cestriensi comite legitime vobis et ecclesie vestre concessam et bone memorie Roberti quondam Lincolniensis episcopi pagina roboratam Ad hec felicis memorie EUGENII ADRIANI et ALEXANDRI antecessorum nostrorum Romanorum pontificum vestigiis inherentes sententiam quam idem EUGENIUS inter vos et nobilem virum Iterium de Tuciaco super villa que Villare dicitur de consilio fratrum suorum promulgasse dinoscitur nos quoque auctoritate apostolica confirmamus et juxta continentiam privilegii ejus ratam in posterum decernimus permanere adicientes etiam ut concessio illa quam illustris memorie Lodovicus Francorum rex de Castro Molineti vobis fecisse dinoscitur et scripto regio confirmasse rata perpetuis temporibus et immobilis perseveret Venditionem preterea a Roberto de Molineto de tota terra quam possidebat a strata publica que a Lorriaco Soliacum ducit usque ad Sanctum Benedictum et de molendino cujus stagnum totumque latifundium citra stratam illam a parte Sancti Benedicti molendinum vero ipsum ultra stratam assensu predicti regis vobis et vestro monasterio factam et ejusdem regis scripto firmatam in suo statu perpetuo permanere sanccimus Sane de presbiteris qui per parrochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituentur predecessoris nostri sancte recordationis URBANI pape sententiam confirmamus ut videlicet abbates in parrochialibus ecclesiis quas tenent episcoporum consilio presbiteros collocent quibus si idonei fuerint [episcopi parrochie curam] cum abbatis consensu committant ejusmodi sacerdotes [de piebis quidem cura episcopo rationem redd]ant abbati vero pro [rebus temporalibus] ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant et sic cuique [jura] sua [ser]ventur Prohibemus quoque ut infra parrochias ecclesiarum vestrarum nullus ecclesias vel capellas absque vestro assensu in dampnum [earum] edificare presumat distractionem vero bonorum et possessionum ipsius monasterii contra romana privilegia illicite factam evacuamus et ea ad monasterium revocari censemus Nullus insuper de ordine sacerdot[ali] archiepiscopus scilicet aut episcopus aut etiam inferioris ordinis abbatem inquietare nec contra voluntatem ipsius ad idem monasterium venire aut aliquam ordinationem vel missas publicas celebrare presumat Nulla etiam ecclesiastica secularisve persona idem monasterium vel ejus pertinentias invadere vel minuere aut in quoquam molest[are nec] subjectas illi personas sine voluntate abbatis distringere audeat Ad hec adicientes statuimus ut in communi interdicto liceat vobis in ipso beati Benedicti monasterio divina officia celebrare ita tamen ut interdicti vel excommunicati nullatenus admittantur Fratribus autem qui in locis suis vivere regulariter nequeunt studio meliorande vite ad ipsum ducem monachorum confugere liceat donec in suis religio reformetur Si vero abbas vel monachus de eodem monasterio ad ecclesiasticam dignitatem promotus fuerit non illic habeat ulterius potestatem remorandi aut aliquid ordinandi Interdicimus etiam ne feuda que de vestro tenantur monasterio ad alias ecclesias absque vestro assensu transeant et nec ipse abbas nec aliqua persona possessiones ipsius monasterii in potestate alterius possit redigere sicut in predecessoris nostri bone memorie LEONIS pape privilegio continetur In ligandis vero sive solvendis viris et mulieribus tui ordinis fili abba tibi subditis eam potestatem habeas quam predecessores tui a Sede Apostolica habu[isse] noscuntur Monachos vero ipsius congregationis nullus contra regulam retinere presumat Quicquid etiam immunitatis et lib[ertatis] seu dignitatis tam in supradictis quam in aliis a Romanis pontificibus sive a regibus eidem venerabili loco rationabiliter concessum et scriptis eorum firmat[um est] nos quoque concedimus et presentis scripti pagina roboramus O[beun]te vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratre communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti [regulam] providerint elis gendum electus autem a Romano pontifice vel a quocumque voluerit catholico episcopo munus benedictionis [re]cipiat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatum monasterium temere perturbare [aut ejus possess]iones auferre vel abbatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Sedis apostolice auctoritate et in supradictis ecclesiis diocesanorum episcoporum canonica justitia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careatream que se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac[sangui]ne Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterna pacis inveniant Amen Amen Amen Lucius pp III et inter circulos Adjuva nos Deus salutaris noster Ego Lucius catholice ecclesie episcopus SS Ego Conradus Sabinensis episcopus Maguntine sedis archiepiscopus SS Ego Theodinus Portuensis et sancte Rufine sedis episcopus SS Ego Henricus Albanensis episcopus SS Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus SS Ego Johannes presbyter cardinalis titulisancti Marci SS Ego Laborans presbyter cardinalis Sancte Marie trans Tiberim tituli Caliati SS Ego Willelmus Remorum archiepiscopus tituli Sancte Sabine cardinalis SS Ego Hubertus presbyter cardinalis tituli sancti Laurentii in Dama[so] SS Ego Pandulfus presbyter cardinalis tituli basilice XII apostolorum SS Ego Ardisio diaconus cardinalis sancti Theodori SS Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis SS Ego S[o]fredus sancte Marie in via lata diaconus cardinalis SS Ego Alb[i]nus diaconus cardinalis sancte Marie nove SS Datum Verone per manum Hugonis sancte Romane ecclesie notarii nonis novembris indictione III incarnationis dominice MCLXXX IIII pontificatus vero domni Lucii pape III anno IIII