Charter Document - 05400245
Charter Number: | 05400245 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1183 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod venientes ante nos frater Seguinus de Capis et fratres ejusdem loci se et ordinem suum et domum suam nostro specialiter subdiderunt patrocinio et protectioni firmiter promittentes quod nec se alii ordini nec domum suam alii subjicient religioni sine licentia et assensu nostro et si forte aliquo tempore voluntatem habuerint ut ordinem suum mutent et alium suscipiant alium suscipere non poterunt quam ordinem sancti Benedicti super Ligerim nec hoc quidem licebit eis facere nisi per assensum et licentiam nostram et salvo per omnia jure Senonensis ecclesie Ut ergo hoc ratum maneat et firmum presenti scripto fecimus annotari et sigillo nostro muniri Actum apud Sanctum Benedictum in domo abbatis anno incarnati verbi MCLXXXIII