Charter Document - 05400243

Charter Document - 05400243


Charter Number: 05400243
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1183 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam caliginose antiquitatis oblivio priorum acta successorum memorie furabatur elegans et fructuosa fuit necessitas ut quidquid in posterum memorari placuerit litterarum vivaci memorie commendetur Pateat igitur universis tam presentibus quam futuris contentionem inter priorem de Diaco et Hathonem de Villa Mauri super quodam molendino de Vova retroactis temporibus fuisse exortam tandem defuncto Hathone heredes ipsius Hathonis et prefatus prior in hanc pacis formam per manum venerabilis Manasses Trecensis episcopi convenerunt quod prior de Diaco in jam dicto molendino duas partes tam in custodia quam in omnibus aliis proventibus libere et quiete possidebit heredes vero Hathonis tertiam partem in omnibus habebunt et quidquid in opus vel facturam molendini expendi convenerit prior duas partes solvet et ipsi tertiam hoc etiam notum fieri volumus quod si predicti heredes partem suam vendere voluerint nulli alii nisi priori de Diaco a quo possident aut abbati sancti Benedicti nisi eorum assensu vendere aut impignorare poterunt Quod ut inconcussum permaneat presens scriptum utroque et abbatis Garnerii et capituli sigillo et chirographi petitione signavimus Hujus rei testes sunt Gualterius archidiaconus Trecensis magister Bernardus Odo presbyter sancti Aviti Warengius prepositus de Villa Mauri Iterius sororius deffuncti jam dicti Hathonis Guillelmus Gumbertus Iterius filius Ducis de Vova