Charter Document - 05400242
Charter Number: | 05400242 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1183 - 1192 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne forte modernorum traditio temporum curriculo labente subsequenti evo valeat deperire fructuosum est modo acta litteris commendare Noverint igitur universi tam moderni quam posteri quod G Floriacensis et F sancti Germani Parisiensis abbates familiaritatem et amicitiam perhennem inter ipsos et eorum monasteria durare expectantes statuerunt in Floriacensi capitulo fratribus cunctis astantibus quod cum alteruter abbatum ad alterius monasterium accesserit honorifice susceptus vicem abbatis loci illius sicut in propria domo exequetur monachos etiam in sententia positos judex sedens in capitulo absolvet puniendos sicut expedire cognoverit affliget et si necessitas fuerit alter ab altero ad tractanda domus negotia vocatus consilium et auxilium suum impendet Die vero obitus sui cognita quicquid pro abbate suo decedente monasterium facere consuevit pro eo qui decesserit fiet scilicet anniversarium et annale cum percepto fructu refectorii Pro fratribus quoque defunctis vicissim portabuntur breves et fiet officium et missa in conventu signis resonantibus et ipsa die prebenda integra pauperibus persolvetur Capitulum sancti Benedicti et capitulum sancti Germani communia crunt Secunda feria post octabas Pentecostes fiet anniversarium pro defunctis fratribus in utroque monasterio et tricenarium eadem die incipietur cum integra prebenda Sciendum etiam quod si quempiam monachorum iram et indignationem abbatis sui incurrisse contigerit et ad alterius monasterium se transtulerit ibi tamdiu manere poterit donec pax inter eum et abbatem suum reformetur Quod ut inconcussum permaneat sigilli nostri munimine roboravimus