Charter Document - 05400241

Charter Document - 05400241


Charter Number: 05400241
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1183 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Garnerius Dei permissione abbas sancti Benedicti Floriacensis et universum ejusdem ecclesie capitulum notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod dilectus et fidelis clericus noster magister Berterus Aurelianensis canonicus emit a Marco burgense nostro quatuor arpentos vinearum quorum duo de censiva et feodo nostro sunt reliqui vero duo de censu Guiberti militis de Corbellio pro LXXI lib parisiensis monete facta autem est hec venditio presente me abbate et predicto Guiberto milite laudantibus et garentiam fide interposita promittentibus uxore ejusdem Marci et filiis suis Noverint etiam omnes qui presentes litteras viderint quod alie littere antiquo capituli nostri sigillo roborate tantum valent quantum iste presenti sigillo confirmate Sciendum est etiam quod prefatus magister Berterus dedit nobis in cleemosynam ad celebrandum annuatim anniversarium suum XX sol giomensis monete quos nobis persolvet singulis annis in octavis Pasche quicunque duos arpennos predictarum vinearum que dicuntur de Prosel et plateam que fuit Joanne Burgaude juxta ecclesiam sancti Dionysii post magistrum Berterum possidebit Quod ne posset oblivione deleri vel malitia qualibet perturbari sigillis et scripto presentibus mandatum est ad memoriam conservandam