Charter Document - 05400238
Charter Number: | 05400238 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1182 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Relatum est nobis ex parte vestra quod cum ad opus leprosorum de burgo sancti Benedicti sit novum cemeterium benedictum sanis in eo eligentibus sepeliri parochiales ecclesie ex hoc grave sui juris sustinent detrimentum Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica constituimus ut si sanus aliquis in prescripto cimiterio elegerit sepulturam ecclesie a qua cadaver assumitur canonica justitia conservetur Ad hec autem auctoritate apostolica prohibemus ne possessiones ad vestrum dominium pertinentes nisi de assensu vestro jam dicti leprosi sibi appropinquare presumant Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Velletri sexto kal junii