Charter Document - 05400237
Charter Number: | 05400237 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Sicut loca Domino mancipata beneficiis principem decet excolere sic eadem jure suo diminui principem non decet sustinere Noverint ergo universi presentes pariter et futuri quod volumus et precepimus ut ecclesia sancti Benedicti super Ligerim tallias in hominibus et hospitibus suis sicut tempore patris nostri Ludovici habuit in perpetuum habeat salvis gistis nostris et salvo jure nostro et salvo jure aliorum si qui jus habent in prefata terra Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere communivimus Actum apud Donationem anno ab incarnatione Domini MCLXXXII regni nostri tertio astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii