Charter Document - 05400232
Charter Number: | 05400232 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum fieri volo omnibus querelam que super ecclesiam de Mairiaco inter venerabilem fratrem Villermum priorem de Diaco et Radulfum capellanum de Mairiaco vertebatur in hunc modum sopitam esse et sedatam siquidem in omnibus oblationibus tam quotidianis quam annualibus et in aliis omnibus proventibus preter feodum sacerdotale medietatem prior de Diaco et medietatem capellanus de Meiriaco habebit in sexta parte magne decime medietatem habebit prefati Meiriaci capellanus minutas vero decimas partientur ex equo Quod ut ratum et inconvulsum deinceps habeatur sigillo meo volui presentem paginam roborari Testes sunt Gerardus Lingonensis decanus Petrus decanus Barri Dominicus decanus Tornodori Petrus decanus de Bernone Actum anno incarnati Verbi MCLXXXII