Charter Document - 05400225
Charter Number: | 05400225 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Arraudo abbati et conventui monasterii sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Que de autoritate Sedis Apostolice et fratribus et coepiscopis nostris rationabiliter finiuntur in sua debent firmitate consistere et ne cujusquam malitia in recidive contentionis scrupulum reducantur robore apostolico premunire Ea propter sententiam pro vobis contra abbatissam et sanctimoniales beati Laurentii Bituricensis super decimis et sepulturis de Sacro Cesaris de litterarum nostrarum autoritate in quibus sublatum fuit appellationis remedium a venerabili fratre nostro Autissiodorensi episcopo promulgatam sicut canonice lata est autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis [] Si quis autem [] Datum Velletri VII idus maii