Charter Document - 05400224
| Charter Number: | 05400224 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1180 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod karissimus pater noster Ludovicus bonis hominibus de Vado de Chapetes divine pietatis intuitu et ob remedium anime sue donavit decem et octo sextarios siliginis annuatim de granario suo apud Lorriacum percipiendos adjecit etiam ut quotiescumque ipsum apud Lorriacum esse contingeret memorati boni homines in illo loco servitio Dei vacantes singulis diebus de liberatione perciperent quatuor panes duos denarios dimidium sestarium vini et quatuor frusta candele si regina sine ipso esset apud Lorriacum dimidiam liberationem haberent Nos itaque beneficium karissimi patris nostri nullatenus quassare vel diminuere volentes patris nostri memoratam donationem concedimus et sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere subtus annotato confirmamus Actum anno incarnationis dominice MCLXXX regni nostri anno primo apud Lorriacum astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii
