Charter Document - 05400223
Charter Number: | 05400223 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et monachis sancti Satyri salutem et apostolicam benedictionem Jampridem ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod cum inter dilectos filios nostros abbatem et fratres Floriacenses et abbatissam et moniales sancti Laurentii Bituricensis super decimis et sepulturis de Sacro Cesaris controversia emersisset atque moniales ut duriores monachis adversarios prepararent quandam partem vobis rei litigiose dederunt ut commodius per auxilium vestrum illorum justitiam retardarent nos vero attendentes religiosum non esse sed a religione penitus alienum ut ingerant se litigiis qui ea tenentur sollicite declinare vobis si bene meminimus autoritate apostolica prohibuimus ne prefatos monachos aliquatenus vexaretis nisi forte aliunde quam de concessione monialium post motam litem aliquid juris possetis in prescriptis sepulturis et decimis vendicare Sed vos in vestro ut accepimus proposito consistentes supra dictos monachos fatigatis et prefatis monialibus ministratis materiam jurgiorum quia igitur plus saluti vestre et honestati debemus quam voluntati consulere iterato vobis authoritate apostolica prohibemus ne predictos monachos occasione concessionis de re in litigio posita vobis forte aliquatenus fatigetis scituri quod si prohibitioni nostre contraire quod non credimus presumpseritis id auctore Domino curabimus sicut justum fuerit emendare Datum Velletri calendis Martii