Charter Document - 05400220
Charter Number: | 05400220 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo decanus et universum capitulum Senonensis ecclesie omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod cum inter venerabilem patrem nostrum Guidonem Senonensem archiepiscopum et Arraudum abbatem monasteriumque sancti Benedicti super Ligerim super presentationibus presbiterorum in quibusdam ecclesiis diu habita fuisset dissensio [] presentationes videlicet presbiterorum in ecclesiis sancti Petri Stampensis de Villari sancti Benedicti et Duisione et de Lorriaco in altero presbiterorum juxta tenorem privilegii domini Willelmi quondam Senonensis archiepiscopi in aliis vero ecclesie de diocesi Senonensi [] Hec autem ut rata maneant et firma laudamus et presentis scripti testimonio et sigilli nostri impressione roboramus Actum est Escharleis anno ab incarnatione Domini MCLXXX Data per manum Gaufridi Senonensis ecclesie precentoris et cancellarii