Charter Document - 05400216

Charter Document - 05400216


Charter Number: 05400216
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1180 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum de reditibus ecclesiarum sancti Andree et sancti Dionisii inter dompnum Arraudum abbatem et capellanos contentio longo tempore traheretur tandem in presentia predicti abbatis et Marescot archidiaconi et Roberti prioris astantibus etiam videntibus Godefrido tercio priore Willermo celerario Artaudo capicerio Johanne canonico sancte Crucis Bernardo de Castro Novo et multis aliis facta cumpromissione hinc inde quod starent dicto et recordationi Godefridi tercii prioris Bernardi presbiteri de Castro Novo Johannis canonici sancte Crucis quia de majori parte consuetudines illarum ecclesiarum noverant in hunc modum contentionem terminarunt primo dictum fuit quod monachi in sex festivitatibus duas partes oblationum habebunt sacerdotes terciam quacumque die contigerit eas evenire scilicet in festo Omnium Sanctorum Natalis Domini Purificationis in Pascha in Pentecostes in festivitatibus sanctorum ecclesiarum sancti Andree et sancti Dionisii si autem in aliis festivitatibus sancte Circoncisionis Epiphanie Annunciationis beate Marie []