Charter Document - 05400215
Charter Number: | 05400215 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati sancti Benedicti salutem et apostolicam benedictionem Ea que compositione vel judicio statuuntur in sua debent stabilitate consistere et apostolico robore communiri Ea propter transactionem inter te et venerabilem fratrem nostrum Senonensem archiepiscopum super presentationibus ecclesiarum de quibus inter vos controversia vertebatur per manum venerabilis fratris nostri Remensis archiepiscopi tituli sancte Sabine cardinalis apostolice Sedis legati in quem compromisistis pariter factam sicut absque pravitate facta est et hinc inde suscepta ratam habentes autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum [] Si quis autem [] Datum Laterani idibus aprilis