Charter Document - 05400213
Charter Number: | 05400213 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sola negotia signata litteris et earum custodie mancipata subsistunt et a sue stabilitatis constantia non recedunt Propterea ego Manasses Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis omnibus notum esse volumus tam futuris quam presentibus quia ad preces et petitiones venerabilis fratris nostri Arraudi Floriacensis abbatis omnes decimas quas ecclesia beati Benedicti in nostro possedit episcopatu et possidet abbati et ejus successoribus et eidem ecclesie in perpetuum possidendas confirmamus et sigilli nostri auctoritate roboramus Si quis autem huic nostre confirmationi contraire voluerit anathematis sententia provolvatur Actum anno incarnationis dominice MCLXXIX astantibus in ecclesia sancte Crucis majoribus personis Hugone decano Andrea cantore Letoldo subdecano Manasse capicerio cancellario nullo Datum per manum Roberti notarii nostri