Charter Document - 05400212

Charter Document - 05400212


Charter Number: 05400212
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Cum humana sepe negotia vetustatis motibus attentata depereant et eorum notitiam amittat posteritas nisi certis notis in pagina designentur que bene gessimus in earum custodia collocamus Inde est quia ego Manasses Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus notum esse volumus tam futuris quam instantibus quia ad preces et petitiones venerabilis fratris nostri Arraudi abbatis Floriacensis ecclesias et capellas quas usque ad nostra tempora ecclesia beati Benedicti possedit in episcopatu nostro ipsi et ejus successoribus canonice substituendis et jam dicte ecclesie possidendas in perpetuum confirmamus quarum nomina in presenti pagina subtitulata sunt parrochialis ecclesia sancti Sebastiani de Floriaco ecclesia de Gilliaco ecclesia de Tigiaco ecclesia de Noviaco ecclesia sancti Martini de Ars ecclesia de Domna Petra ecclesia sancti Andree de Floriaco que est juxta civitatem Aurelianensem ecclesia sancti Remigii de Cantoilo in civitate Aurelianensi ecclesia sancti Benedicti ecclesia de Vitriaco ecclesia de Tilliaco ecclesia de Boziaco ecclesia de Bulliaco ecclesia de Bosonis villa ecclesia de Bolonis villa ecclesia de Evra villa ecclesia de Evra castro ecclesia de Bogiaco ecclesia sancti Aniani juxta Soliacum cum ecclesia que est in eadem villa et aliis ad eam pertinentibus ecclesia de Braio cum ecclesia sancti Aniani de Loureio Harum siquidem ecclesiarum jus et redditus et presentationem sacerdotum et ab ipsis sacerdotibus de temporalibus [] et justitiam et fidelitatem ecclesia sancti Benedicti longo tempore possedit et possidet et nos in eternum possidenda concedimus Preterea eidem ecclesie confirmamus ecclesiam beate Marie de Castello Novo cum omni libertate sua ecclesiam de Baldrici Villare ab omni circada et synodo liberam ecclesiam de Germiniaco sine circada et synodo ecclesiam de Nova Villa simili modo liberam ita quod presbiter Nove Ville ad nostram synodum veniat ecclesiam etiam beatorum martyrum Gervasii et Protasii liberam ab omni exactione preter refectionem que in vigilia predictorum martyrum canonicis sancte Crucis processionem facientibus debetur et revestitum presbiteri in die dominico et de ipso presbitero justitiam capellarum etiam que in burgo sancti Benedicti sunt libertatem sicut in privilegio domini Alexandri pape continetur sepe dicte ecclesie nihilominus confirmamus Sane quia venerabilis antecessor noster Elyas de religione in ecclesia sancti Iterii Soliacensis instituenda mandatum acceperat a domino papa Innocentio et ipsam ecclesiam ecclesie beati Benedicti ad hoc concesserat hoc idem si in ecclesia sancti Iterii ordo mutetur ecclesie sancti Benedicti concedimus Quod ut hec omnia que ecclesia beati Benedicti usque ad nostra possedit tempora inconcussa permaneant sigilli nostri munimine roboramus statuentes quod si quis huic nostre confirmationi in aliquo contraire presumpserit anathematis vinculo feriatur Actum publice Aurelianis anno incarnati verbi MCLXXIX astantibus in ecclesia sancte Crucis majoribus personis Hugone decano Andrea cantore Letoldo subdecano Manasse capicerio cancellario nullo Data per manum Rotberti nostri notarii