Charter Document - 05400211

Charter Document - 05400211


Charter Number: 05400211
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Arraudo abbati et monachis sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu jus presentationis quod in ecclesiis de Ulseto de Monasteriolo quod venerabilis frater noster nunc Remensis tunc Senonensis archiepiscopus post multam disceptationem ad vos pertinere decrevit et suo vobis privilegio communivit vobis et per vos monasterio vestro sancti Benedicti sicut in authentico scripto ejusdem archiepiscopi continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum [] Si quis autem [] Datum Tusculani VIIII kalendas octobris