Charter Document - 05400210
Charter Number: | 05400210 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus Apostolice Sedis legatus omnibus ad quos littere nostre iste pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod sicut ex eorum virorum assertione quibus fides adhibenda est cognovimus presentationem ecclesie de Ulseto et Dusione et ecclesie de Monsteriolo ad abbatem sancti Benedicti Floriacensis dinoscitur pertinere de jure quia ergo ipsum abbatem et predictam ecclesiam jure suo in aliquo diminui tempore nostro nolumus vel defraudari presentationes predictarum ecclesiarum illi et ecclesie sue in perpetuum presentis scripti attestatione et sigilli nostri autoritate confirmamus statuentes et sub anathemate inhibentes ne quis huic nostre confirmationis pagine in aliquo obviare presumat salva in omnibus Sedis Apostolice autoritate