Charter Document - 05400209
Charter Number: | 05400209 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1176 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui sancti Benedicti supra Ligerim salutem et apostolicam benedictionem Significatum est nobis ex parte vestra quod venerabilis frater noster Manasses Aurelianensis episcopus privilegio suo vobis indulsit ut burgenses vestros si decimas panis et vini quas vobis tenentur exsolvere plenarie non reddiderint censura ecclesiastica percellatis ita quidem quod presbiter loci non prius eos reconciliet nec antea illis communicet quam retentas decimas cum integritate persolverint volentes igitur saluti burgensium et utilitati monasterii vestri quod specialiter beati Petri juris existit pastorali sollicitudine providere prescriptam indulgentiam sicut in ipsius episcopi privilegio continetur autoritate vobis apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum [] Si quis autem [] Datum Laterani nonis martii