Charter Document - 05400205
| Charter Number: | 05400205 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1173 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod dominus Radulfus de Garcy ea que de reditibus sancti Benedicti de Haniccurte injuste habuerat in pace reliquit omne videlicet atrium et omnes hospites liberos et terram Marcheit usque ad mares et molturam et omnem justitiam et quidquid clamabat in duobus molendinis geminis videlicet III s de unoquoque molendinario remoto et unum vini sextarium in terra autem quam carruca monachorum arat nihil accipiet de terra autem quam carruca prefati Radulfi laborabit nec ipse nec alius pro eo gerbas removebit antequam nuntius monachorum vocatus erit ad campartandum parvum etiam vivarium tali conditione monachis dimisit quod meatus aque de uno vivario ad aliud XII pedes habeat absque omni obstaculo quandiu monachi ipsum parvum vivarium et calciatam ita conservaverint quod ei de aqua sua vel de molendino damnum nullum evenerit aliter R predictum meatum obstruere poterit usquequo damnum rationabiliter fuerit emendatum damnum inquam non transactum sed futurum quousque videlicet emendetur calciata gratia etiam domini Giraudi tum temporis apud Haniccurtum existentis concessit R quod quoties abbas sancti Benedicti vel prepositus vel alia autentica persona Haniccurtum venerint piscatorem habeant in magno vivario de bosco etiam talis pactio facta est quod dominus R custodiam et omnem justitiam habebit et dominium et quando vendere voluerit cum monacho vel cum famulo ejus super hoc colloquetur sed monachus vel serviens ejus venditionem nemorum domino Radulfo contradicere non poterit monachus vero vel serviens ejus venditioni intererit et medietatem venditionis habebit si autem monachus nec interesse nec mittere voluerit dominus R per famulum suum ei fidelitatem faciet quod medietatem venditionis et reddiderit nisi monachus de venditione facta aliquid ipsi Radulfo gratia vel amore remiserit Pretera concessum est quod ubi Radulfus de predictis nemoribus ad usum suum accipiet ibidem et monachus et ibi hospites monachorum ubi et hospites Radulfi nec ipse quidem Radulfus aliquem de hospitibus monachorum in terra sua recipere poterit Insuper sciendum est quod monachi terram suam in nullius manu mittere poterunt nisi in manu ejus de quo est Sciendum quoque quod dominus R benigne pacem et concordiam voluit et concessit et ecclesie terram predictam in bona pace dimisit Idcirco sancti Benedicti Arraudus abbas et prior ejusdem ecclesie Dagobertus et universum capitulum de illatis predicte ecclesie injuriis eumdem absolverunt et antecessores suos omnem vero reliquam terram quam dominus R apud villam predictam possidet in pace relinquunt et quietam dimittunt salvo tamen redditu omni eodem monachorum quem ipsi die pacis et concordie facte ibidem accipiebant Ut vero scripti hujus facti dispensatio firma et inconcussa permaneat in futurum ego Radulfus Claromontensis comes pro veneratione ecclesie beati Benedicti et gratia et amore amici nostri Giraudi monachi pactionem istam per manum nostram factam sigilli nostri autoritate communio et confirmo et me pro utraque parte monachorum videlicet et Radulfi in plegium et obsidem mitto et testes qui fuerunt annotari facio S Hugonis primicerii Met[tensis] S Symonis fratris ejusdem S L abbatis Bricoliensis S Hugonis Aguillum S Aimardi capellani S Guidonis sacerdotis S Radulfi senescalli S Aelis uxoris Radulfi S filii Radulfi Renaudi majoris et Odonis qui idem voluerunt et concesserunt S Arnulfi et Petri servientium prefati Giraudi prepositi sancti Benedicti S Evrardi de Atrio Actum anno incarnationis dominice MCLXXIII
