Charter Document - 05400204

Charter Document - 05400204


Charter Number: 05400204
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1173 - 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Dignum est et regie benignitati conveniens non solum ecclesiis regni jura sua illesa conservare verum etiam ipsas beneficiis ampliare Ea propter ecclesiam sancti Benedicti Floriacensis volentes ampliare tum quia antecessorum nostrorum liberalitas privilegiorum magnorum prerogativa extulit tum quia nos venerabilis abbas Macarius officiosa sedulitate coluit et dilexit castellum de Molineto quod a Roberto rerum fiscalium commutatione facta adquisivimus et in quo abbas ut non gratia tantum sed jure quoque aliquid possideret quingentas libras persolvit inter nos et ipsum abbatem et successores suos in perpetuum commune esse statuimus et concessimus Quod scilicet castellum de Molineto cum omnibus appendiciis suis inter nos et abbatem et successores suos ita erit commune per omnia quod nos ibidem sine abbate nullum neque abbas sine nobis singulare unquam habebimus dominium sed redditus et proventus et omnes exitus et emolumenta inter nos equa lance partientur si vero proventus et emolumenta aut aliqua forisfacta provenerint nos et prepositus noster de medietate abbatis et prepositi sui nichil poterimus relaxare neque abbas de parte nostra et prepositi nostri poterit quicquam condonare Prepositus noster homines de castellaria sine preposito abbatis non poterit implacitare neque justitias tenere neque prepositus abbatis sine preposito nostro nisi per craantum utriusque Nos in preposito abbatis nullam habebimus justitiam neque abbas in preposito nostro excepto quod prepositus abbatis faciet nobis et preposito nostro fidelitatem et prepositus noster abbati similiter et preposito suo faciet fidelitatem Nobis non licebit ibi constituere servientes preter prepositos sine assensu et voluntate abbatis neque abbas sine assensu nostro Si in villa edictum pro aliqua re clamari oportuerit ex parte nostra et abbatis et prepositorum nostrorum clamabitur Una tantum domus que dongio vulgariter vocatur nostra proprie et singulariter erit ad cujus custodiam vel reparationem et munitionem nichil abbas pro parte sua de suo cogetur expendere nec aliud servitium abbas et ecclesia nobis faciet occasione guerre quam quod solebat facere ante Molineti acquisitionem Permanebitque castellum inter nos commune et sine certarum partium assignatione Quia vero post hanc pactionem inter nos et ecclesiam factam contigerat nos partem quam in Molineto habebamus Petro de Cortenaio fratri nostro contulisse postea ad animum revertentes et attendentes propter hoc abbati et ecclesie sue dampnum pariter et periculum ingens imminere tam in castello quam in terra circumjacente amore et precibus dilecti nostri Arraudi venerabilis abbatis donum quod fratri nostro Petro de Cortenaio feceramus ad nos revocavimus statuentes et firmiter concedentes quod nos et successores nostri illud in manu nostra tenebimur retinere nisi forte sepe dicte ecclesie sancti Benedicti ex regia largitione totum conferatur Quod ut perpetue mancipetur stabilitati scribi et sigilli nostri autoritate precepimus confirmari Actum Lorriaci anno ab incarnatione Domini MCLXXIII astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S comitis Teobaldi dapiferi nostri S Mathei camerarii S Guidonis buticularii S Radulfi constabularii Vacante cancellaria