Charter Document - 05400202
Charter Number: | 05400202 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam successorum est predecessorum suorum in bonis actibus vestigia semper aderere et eorum laudabiles institutiones pro modulo suo ubique observare ego Galterius Dei gratia sancte Lingonensis ecclesie humilis minister notum facio tam presentibus quam futuris quod ecclesie sancti Mauri de Diaco ad ecclesiam sancti Benedicti pertinenti confirmavi donum quod ei fecit predecessor noster Godefridus de ecclesia de Mariaco confirmavi etiam et laudavi eidem ecclesie aliam ecclesiam de Domna Magna sicut laudavit ei et confirmavit prefatus predecessor noster Hujus rei testes sunt Girardus archidiaconus Ubrardus canonicus Jocelinus clericus Aimo abbas sancti Sequani N abbas Castell[ionis] Actum est hoc apud Castell[ionem] anno ab incarnatione Domini MCLXXII