Charter Document - 05400201

Charter Document - 05400201


Charter Number: 05400201
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnes qui veritatis filios se veraciter asserunt esse veritati per omnia testimonium debent perhibere Cujus rei gratia ego Manasses Dei gratia Aurelianensis episcopus tam presentium quam posterorum notitie transmittendum duximus quia Gilo dominus Soliacensis in presentia domini regis Ludovici junioris et nostra in viridario ejusdem domini regis apud Lorriacum positus per manum ejusdem domini nostri regis et nostram abbatie beati Benedicti Floriacensis et dilectissimo fratri Arraudo abbati firmiter concessit quod neque ipse neque aliquis heredum suorum nisi ille qui castellum Soliacum possidebit in Castellione villa predicti sancti Benedicti potestatem illam aut dominium illud habebit que ipse noscitur ibidem habere vel antecessores ipsius noscuntur habuisse prefatus Geilo et memoratum dominum regem et nos jam dicte abbatie et pretaxato abbati inde obsides dedit et taliter et tali pacto quod si ipsum aliter facere contingeret nobis sine fide mentita et feodum quod a nobis habet saisire et de ipso tam secularem quam ecclesiasticam justitiam exercere liceret Ad hujus pactionis testimonium pretaxato abbati ad petitionem sepedicti Gilonis nostri ligii hominis presens donavimus scriptum sigilli nostri munimine roboratum