Charter Document - 05400200
| Charter Number: | 05400200 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Recognition |
| Date: | 1172 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Gilo de Soliaco donaveram Joanni fratri meo in hereditatem viariam de Castellione et quidquid in Castellione et in appendiciis ejus habebam sed quia terre illius fundus sancti Benedicti esse dignoscitur venerabilis abbas loci ipsius Arraudus non modicum ecclesie sue detrimentum super hoc imminere perpendens factum hoc rescindere studuit meque et Joannem in presentiam Ludovici regis contraxit ibi igitur per manum et consilium domini regis et comitis Theobaldi presente Manasse Aurelianensi episcopo idem Joannes quidquid ei in Castellione ei donaveram mihi ex integro guerpivit et cartas inde factas domino regi reddidit quas ipse ibidem in publico confregit Ego autem coram omnibus tam domino regi quam abbati concessi et ipsum regem inde plegium et obsidem constitui quod nullo unquam tempore predictam viariam et illa que mihi guerpivit frater meus alienare nec aliquo modo a manu mea potero removere sed nec heredes mei qui post me ipsum castrum Soliaci tenebunt illa a se removebunt nec alicujus unquam erunt nisi illius tantum qui castrum Soliaci tenebit nisi hoc fuerit per craantum et per spontaneam voluntatem abbatis simul et totius capituli sancti Benedicti nec unquam de justitia viarie vel de iis que ad viariam pertinent alicui respondebitur nisi solummodo domino Soliaci Propter hec siquidem abbas servivit mihi de ducentis libris parisiensis monete et decem ciphis argenteis dominus vero rex petitione mea rem sicut facta est concessit et in manu cepit et ne successu temporum aliquo modo aboleri vel permutari valeat aut ego vel heredes nostri succedentes mihi possimus de hoc pacto aliquibus occasionibus resilire ut et si futuris temporibus super hoc forte interceptum fuerit per reges Francie emendetur omnia scripto commendari et sigilli sui auctoritate fecit confirmari ego vero cartam istam sigillo meo roboravi ut firma posteris habeatur Hoc totum concesserunt et laudaverunt uxor mea Lucia et filii mei Archembaudus Odo Ebo et filie mee Agnes et Mathildis Actum est hoc Capelle castro anno incarnati Verbi MCLXXII Testes ex parte mea fuerunt Henricus frater meus Vivianus archipresbyter Arnulfus Breo Robertus de Monestello Pontius Guinardus et Arnulfus de Sancto Gundulfo Ex parte abbatis Stephanus thesaurarius Bernardus tertius in ordine Galterius capellanus de Castellione Osbertus prepositus Lorriaci Stephanus de Hospitio et Willelmus Carbonarii Data per manum Roberti capellani
