Charter Document - 05400194
Charter Number: | 05400194 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Interdiction |
Date: | 1170 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Quoniam ea que sub oculis presentium habentur processu temporis possunt oblivione deleri necesse est ut quod successorum oblivione deletur per litteram sustineatur et vivat Noverint ergo presentes et posteri quod de tribus majoriis nostris de Curte Matrinaci vicecomiti Fessardi singulis annis in martio trecentos solidos reddere debemus et cum majores nostri in eadem terra prefatam pecuniam vicecomiti reddendam ex precepto nostro consuetudinarie accipere deberent in prefatis majoriis nostris sicut homines nostri conquerebantur plus accipiebant Ea propter ego Arraudus abbas sancti Benedicti Floriacensis et capitulum nostrum hominum nostrorum gravamen pietatis intuitu et pro melioratione terre cupientes precavere quidquid prefati homines ultra trecentos solidos persolvere solebant eis in perpetuum penitus indulgemus salvis in eadem terra aliis consuetudinibus nostris Hoc autem ea conditione firmamus quod unusquisque hominum de tribus supradictis majoriis quod super eum recipiendum est et in presenti cartula subscriptum sine alio adjecto propter hanc collectam facto singulis annis semel die dominica ante medium quadragesime persolvat similiter et eorum successores Et si aliquam de masuris nostris vacuam esse contigerit is qui infra majoriam genere propinquior vel loco vicinior inventus fuerit eam ad hanc et alias consuetudines quas debet assumat si vero noluerit alius de eadem majoria ad consuetudines quas alie masure debent eam teneat et abbas sancti Benedicti quandiu vacua fuerit in manu sua eam teneat Si autem nullus hominum nostrorum eam tenere voluerit communitas majorie quod de pecunia vicecomiti persolvenda super eam nectendum est usque dum eam alius teneat pro ea persolvet Quod ut in posterum ratum inconvulsumque permaneat nostro annulo et capituli nostri sigillo hanc pactionem fecimus roborari Actum Floriaci publice anno ab incarnatione Domini MCLXX Huic rei interfuerunt Dagobertus prior Arnulphus subprior Bernardus tertius in ordine Petrus celerarius Artaudus prepositus Garnerius prior Lorriaci Otbertus prepositus de Curte Matriniaci Hoc est quod super homines nectendum est de baillia Rainaldi majoris Galterius de Anseribus II sol VI den Rainerius de Bosco XVIII den Rainerius Valleran XVIII den Robertus Bordelinus III sol VI den Labelus II sol Guido de Bosco II sol Galterius de Molandino novo II sol VI den Defunctus Belotus II sol Auburgis VI den Reginaudus de Spineto II sol Ingrant Tornator XVIII den Paganus le furners XIII den Theobaldus de Campis II sol Bonus Valerius XIII den Guido de Luet II sol et VI den Masura de Laer III sol Bricasis XVIII den Guido de Varenna III sol et VI den Gaufridus Passeleve III sol Joannes Bonus Valletus XIII den Jobertus de Lanma II sol Aubertus de Horrea XIII den Berengerius Tornator II sol Hugo Benedictus XIII den Guillelmus li Berg XVIII den Masura Henrici I sol VI den Arnulphus Fetard XIII den Angorrant XV den Joannes Gripe XIII den Morinus de Aia XIII den Lambertus de Aia XIII den Stephanus de Foresta XIII den Gaufridus IV den Gaudinus II den Arnulfus de Porta VI den Uxor Bernardi VI den Stephanus Ribotes XIII den Homines de baillia Rainaldi majoris debent reddere in martio LVIII sol VIII den De ballia Hatonis Guido de Bugis IV sol Guillelmus de Ulmo II sol Joannes Avis XIII den Pinardus II sol Arnulfus de Bugis II sol Reginaudus Verrat XIII den Masura Reginaudi Conduit II sol Duardus Rufus VI den Theobaldus Burdinus XIII den Frambertus XIII den Guido de Nemore Herberti II sol Masura Duranni II sol Reginaudus Beat XIII den Arnulfus Divinator III sol Masura Friquiau II sol Masura Martini de Rotundo II sol Rainerius de Bugis II sol Masura Girardi Conduit XIII den Girardus Ralus VI den Masura Martini XIII den Masura defuncti Brunii II sol Filii defuncti Bauduini II sol Masura Girardi Core XVIII den Amiardus Pell VI den Dodo Munerius VI den Giraudus Docte VI den Frambertus Richiers XVIII den Reginaudus de Malaisse II sol Chanois XIII den Masura Osderie de Malaisse et Dodonis de Malaisse II sol Masura Pelliparii VI den Masura Galteri II sol Giraudus de Spina II sol Guillelmus de Spina XIII den Masura Angeri de Spina XIII den [Masura] Constantii VI den Masura Guidonis de Colle XVIII den Benedictus de Laer XVIII den Masura Theobaldi de Musteriau II sol Masura Tabenas VI den Bonetus de Trunco XIII den Reginaudus Albus II sol Briburgis XIII den Giraudus Embaut XVIII den Morellus Famulus XIII den Masura de Molendino Ascelini VI den Uxor Landrici II sol Bernardus de la No VI den Radulfus de Gregefaut XIII den Bernardus Gelins XVIII den Morinus Embaut XIII den Renerius Sacerdotis VI den Petrus Jocelinus XVIII den Robertus Joanna XVIII den Arnulphus de Chaneio XVIII den Filius Ogerii XVIII den Hurricus de Chaneio XIII den Masura Pinelli VI den Rainaldus Chaumans XVIII den Stephanus Chaumans XIII den Masura Odeardi XIII den Stephanella XIII den Ludellus XIII den Masura Hugonis XIII den Rainaudus Baudrier XIII den Guido Tornator II sol Masura Christiani XIII den Masura Vitalis XIII den Garnerius VI den Rainaudus Maria VI den Petrus de Curgum XIII den Masura Valleri XIII den Rainaudus Chamotet XIII den Masura Fillonis VI den Girardus Bermiers XVIII den Natalis VI den Radulfus Bigotus XIII den Hugo Afiardus XIII den Masura Baronis XIII den Masura Limpidis XVIII den Robertus Conduit XIII den Rabutel VI den Masura Senaut VI den Masura Bernardi de Musteriau II sol Masura Armurarii VI den Guillelmus li Muniers VI den Girardus de Rulio VI den Archardus VI den Rogerius VI den Stephanus de Feudo Hatonis XIII den Herbertus VI den Hato de Curgum VI den De feodo Rainaudi Asselini III sol et VI den Homines de baillia Hatonis majoris debent reddere in martio VI lib minus XXII den De baillia Rainerii majoris Uxor Roberti de Rivulo XIII den Masura Mapulet II sol Girbertus Morardus XIII den Theobaldus Famulus II sol Berengerius de Traleto VI den Joannes de Colle XIII den Reginaudus de Colle XIII den Curecreche XIII den Herbertus filius ejus XIII den Rainaudus Proprius III sol Herbertus Berry XIII den Guido de Noa II sol Uxor Giraudi de Noa II sol Rainaudus de Noa XVIII den Guido Tertius II sol Andreas de Prato II sol Rainaudus de Campo Lupino XV den Herbertus Burgaudus XVIII den Hugo de Codreio III sol Achardus Bosenus XV den Remigius Potes XV den Henricus Burde XIII den Petronilla VI den Gaufridus de Corcellis II sol Potinus XIII den Obertus Pincherius XV den Paganus Fucherus II sol Herbertus Fucherus XIII den Jocerandus XIII den Christianus Lefreus II sol et VI den Rainaudus Aales XIII den Renardus Lefredus XVIII den Masura Ruelet IX den Aubertus Porcherius XIII den Guido Jolanus XIII den Constantius de [] XV den Stephanus Ratus II sol Gaufridus Chaucuns XVIII den Frambertus Herveus II sol Brunellus de Campis II sol Guillelmus de Usseio VI den Rainaudus Tennius II sol Rainerius Curtius VI den Gosbertus miles II sol Filia Dei XVIII den Campus Arici IX den Fambertus Pertus II sol Molendinum de Magno Campo IV sol Guido de Colle III sol Uxor Belini II sol et VI den Rainaudus de Nois III sol Masura Contegis XIII den Gauterius XV den Vallerans XIII den Odeers de Alnetis VI den Rainaudus Gauterius III sol Fuscherius Rannans IX den Uxor Manerii II sol Pinardus Tunica IX den Robertus de Anquerri XVIII den Rainaudus Testa XVIII den Brunellus Tunica XIII den Rainaudus Ossanna XVIII den Vitalis Cornet XIII den Robertus [] XIII den Rainaudus Vivianus II sol Jolanus Testa XIII den Arnulfus Bubulcus II sol Uxor Lucrantis bonum II sol Masura de Umbleto IX den Masura Erici II sol Robertus Ericus VI den Ermafroditus VI den Berengerius Maubertus XIII den Droandus Carnotensis III sol Guillelmus de Sauceto XVIII den Gauterius Torchefelum XVIII den Arnulphus Gifardus XV den Robertus Chamans XV den Ermenaudus XIII den Uxor Heberti XIII den Gaufredus Maumerons XIII den Girardus Imbertus XIII den Radulphus Sauvages XVIII den Frambertus Aldricus XV den Masura Guichardi VI den Girardus Beliardus IX den Remigius Tretuns II sol Joannes Beliardus XVIII den Theobaldus Morellus III sol Masura Finnardi VI den De feodo Remigii Robertus Girbaudus VI den Isambertus XIII den Frambertus VI den Henno de Noa VI den Gauterius Trecons XIII den Theobaldus Gefardus VI den De hominibus Guidonis III sol Reinerius Triandus VI den Arnulfus de Colle VI den Homines de baillia Rainerii majoris debent reddere in martio VII lib et III sol et VI den Ut autem hec res firmior sit et nullatenus deinceps possit infirmari hujus cartule transcriptum penes nos manet reconditum Data per manum Guillelmi armarii