Charter Document - 05400189
Charter Number: | 05400189 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1167 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam naturalis providentia est male errantium auferre de medio memoriam veritatis notitie fidelium tradere disponimus quod ego Nariotus dominus Tuciaci et venerabilis abbas sancti Benedicti Arraudus propter quasdam exactiones quas vel ego vel servientes mei in villa de Villare feceramus de quibus et jam idem conquerebatur abbas in unum convenimus inito autem cum hominibus meis consilio et rei veritate cognita Deo propitio ea que injuste abstuleram emendavi privilegium quoque quod Eugenius papa fecit de rebus quas habere debuit pater meus Iterius in villa Villaris pro remedio anime mee et antecessorum meorum concedo et sigilli mei autoritate confirmo Et ne quis hoc calumniare presumat testes introduximus ex parte mea Joscelinus capellanus Gilo de Castellione Nariotus de Longo Campo Vuido de Geriva Mattheus Gaufridus Raffart Acco de Insula Petrus de Novei Simon prepositus ex parte abbatis Girardus thesaurarius Gimo cell[er]arius Petrus prepositus Anselmus miles regis Otbertus prepositus Lorriaci Stephanus de Hospitio Thomas de Gili Witbertus de Corbeles Frambertus capellanus Henricus Ferrant Legerius Petrus Muceben Rotbertus Boreu Actum est autem anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo