Charter Document - 05400188
Charter Number: | 05400188 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1166 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis A abbati et conventui sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem Si quando postulatur a nobis quod juri conveniat et ab ecclesiastica honestate non dissonet petentium desideriis facilem nos convenit prebere consensum eorumque vota effectu prosequente complere Hac itaque ratione inducti et vestris precibus benigne inclinati sepulturam ecclesie sancti Sulpitii que ad monasterium vestrum pertinet liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Oblationes autem quas a quadraginta annis retro usque modo in prescripta ecclesia habuistis et impresentiarum habetis vobis et domui vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum [] Datum Laterani nonas martii