Charter Document - 05400184

Charter Document - 05400184


Charter Number: 05400184
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1164
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Geilo Soliacensis castri dominus notum esse volo tam presentibus quam futuris quod Rainaldus Tuechien positus in extremis medietatem bosci de Mesmarrant ecclesie beati Benedicti Floriacensis tempore abbatis Macharii pro remedio anime sue contulit in eleemosinam alteram vero partem ejusdem bosci prefata ecclesia ab antiquo libere et quiete possidebat porro Rainaldo Tuechien rebus humanis exempto Giraudus de Blancafort et Guillelmus Triencel donationem ab eo factam calumpniantes contradixerunt in predicto bosco partem reclamantes Giraudus in casamento et Guillelmus in dominio Abbas vero Macharius ipsum boscum volens absque aliqua infestatione quiete possidere emit ab eisdem militibus data copiosa pecunia quidquid in hac eleemosina juris habebant et omnia que juste aut injuste in eadem reclamaverant venerabili viro patre meo Archembaldo Soliacensi domino ad cujus feodum res ipsa pertinebat assensum prebente et hoc ipsum laudante et volente Deinde abbate Machario et Archembaldo patre meo ex hac vita in brevi decedentibus jam dicti milites Giraudus et Guillelmus in prefata eleemosina denuo reclamantes homines qui in eodem bosco per abbatis jussionem operabantur capientes eos et eorum vadimonia violenter multotiens retinentes disturbaverunt Quamobrem venerabilis abbas Arraudus successor bone memorie abbatis Macharii accedens ad presentiam nostram rogavit nos et petiit quatinus eleemosinam quam jam pridem Rainaldus Tuechien beato Benedicto contulerat et pactionem quam antecessor suus cum Giraudo et Guillelmo de prefati nemoris emptione manumissione et quittantia per manum patris mei habuerat stare atque ratam esse faceremus Nos itaque sepe nominatos milites de hac re convenientes duximus eos et cum ipsis porreximus in capitulum sancti Benedicti ibique quidquid in bosco de Mesmarrant juste vel injuste reclamabant coram nobis et multis testibus manumittentes quittaverunt pro iis etiam que ibidem adversus beatum Benedictum et homines illius commiserant ab abbate et monachis absolutionem postulantes acceperunt post ipsos autem hec ipsa bosci guerpitio et quittantia ab uxoribus et filiis eorum facta est et concessa Ego quoque Geilo Soliaci dominus hoc idem concessi laudavi et sigilli mei impressione roboravi et quidquid juris habebam in eodem bosco qui de feodo meo est et de me movet dedi beato Benedicto in eleemosinam pactus sum insuper hoc bosci donum venditionem et quittantiam fideliter absque ulla fictione abbati et monachis pro posse meo juste et legitime contra omnes garantire Quod si quis eorum qui de terra vel potestate mea sunt in sepe dicto bosco deinceps aliquam calumpniam inferre presumpserit abbas non alibi propter hoc stabit justitie quam Soliaci vel apud Sanctum Benedictum hoc autem in quo videlicet predictorum locorum dies placiti constituetur in optione mea situm erit reclamator vero si in prefatis locis per manum meam de abbate justitiam recipere noluerit ego prorsus eum de hac re in pace esse et ab hujusmodi faciam contradictionem quiescere Si quis autem eorum qui de terra mea non sunt et ad potestatem meam non pertinent in eodem bosco reclamaverit ego prefate donationis testis et pro posse meo tutor ac defensor assistam qui si forte in hac eadem re abbati et monachis vim inferre presumpserit habebunt auxilium meum ac si michi vel castro meo Soliacensi ipsa vis et violentia inferretur Hoc igitur donum hunc assensum meum has omnes que dicte sunt pactiones jussu meo et voluntate mea juravit Robertus de Monesto quod videlicet sicut in hac cartula continetur a me prorsus absque refragatione teneatur atque hoc ut inconcussum et ratum perpetuo habeatur cum jam dicto abbate Arraudo domini Regis presentiam adii et ut ipse quoque hujus rei testis existeret hanc concessionis mee cartam coram ipso recitari feci et omnium que in ea continentur in ejus presentia testis extiti Actum Soliaci domino papa Alexandro in apostolica dignitate presidente et Senonis astante regnanto Ludovico piissimo rege Francorum anno regni ejus XXVIII Hujus rei testes sunt ex parte mea Evrardus de Poissat Gimo de Meun Robertus filius ejus Arnulfus Breunis Bernardus de Insula Guillelmus de Castello Drago Gustos Henricus Camberletus Benedictus prepositus Robertus de Monesto qui hoc juravit ex parte abbatis Dagobertus prior Garnerius subprior Petrus thesaurarius Hulgerius prepositus Arnulfus cellerarius Stephanus capellanus domni abbatis Paganus de Subulmo Gislebertus Charpains Gualterius Mariscalcus Stephanus de Hospitio Paganus Mariscalcus Arnulfus Bordinus Johannes de Villari Monasterio Guinebertus major Simon miles Bernardus forestarius Rainaldus Valtorth Guarnerius Pignarth Rainaldus Bordelinus Bernardus Villanus Girardus Actum anno incarnationis dominice M centesimo LXIIII