Charter Document - 05400182

Charter Document - 05400182


Charter Number: 05400182
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Arraudo abbati et fratribus monasterii Sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam Sancti Yterii de Soliaco quam bone memorie Helias Aurelianensis quondam episcopus consentiente sibi capitulo ecclesie vestre rationabiliter contulisse dinoscitur sicut in authentico scripto exinde facto continetur salvo tamen jure Aurelianensis ecclesie vobis et eidem monasterio vestro autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Biturice VI calendas septembris