Charter Document - 05400181
| Charter Number: | 05400181 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1163 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Araldo abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis quod supra Ligerim situm est ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati noscitur convenire animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri Ea propter dilecte in Domino fili Aralde abbas tuis justis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum prefatum monasterium in quo sicut felicis memorie Eugenii Adriani et aliorum predecessorum nostrorum Romanorum pontificum testantur privilegia gloriosi confessoris Christi Benedicti corpus requiescere creditur cui etiam Deo authore preesse dinosceris sub beati Petri apostolorum principis cujus juris esse dinoscitur et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam in ipso monasterio constitutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur preterea quascumque possessiones [] Ego Alexander catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Hubaldus Hostiensis episcopus subscripsi Ego Bernardus Portuensis et sancte Rufine episcopus subscripsi Ego Gualterius Albanensis episcopus subscripsi Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli sancte Crucis in Hierusalem subscripsi Ego Henricus presbiter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achilei subscripsi Ego Joannes presbiter cardinalis tituli sancte Anastasie subscripsi Ego Guillelmus presbiter cardinalis tituli sancti Petri ad vincula subscripsi Ego Hyacinthus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmedin subscripsi Ego Ardicio diaconus cardinalis sancti Theodori subscripsi Ego Boso diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani subscripsi Ego Cinthius diaconus cardinalis sancti Adriani subscripsi Ego Petrus diaconus cardinalis sancti Eustachii juxta templum Agripe subscripsi Ego Manfredus diaconus cardinalis sancti Georgii ad Velum aureum subscripsi Datum Biturice per manum Hermanni sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii vii kalendas augusti indictione xi incarnationis dominice anno MCLXIII pontificatus vero domni Alexandri pape iii anno quarto
