Charter Document - 05400175

Charter Document - 05400175


Charter Number: 05400175
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili domino et amico suo A Dei gratia Abrincensi episcopo A ecclesie Sancti Benedicti Floriacensis humilis minister salutem et dilectionem Sanctitas vestra non ignorat quanta mala quanta damna ecclesie et fratribus nostris de sancto Jacobo contigerint per discordiam que inter eos et presbyteros tamdiu extitisse dignoscitur Nos autem audientes illud Apostoli ubi ait Vince in bono malum necesse putavimus ut aliqua fieret dispensatio per quam inter eos pax et concordia posset reformari Concessimus igitur presbyteris sextam partem majoris decime que est in frugibus medietatem quoque aliarum decimarum et panum de Natali de Pascha de Pentecosten de quibus omnibus nihil omnino pertinet ad presbyteratum de centum quoque solidis qui G Crasso persolvuntur non nisi LX reddent Hoc autem eis concessimus in vita sua vel quandiu ipsi ecclesiam illam tenuerint Quam tamen pactionem auctoritate vestra volumus et precamur confirmari ne ecclesia nostra propter hoc damnum patiatur in posterum videlicet ut ista compositio personalis sit neque transeat de persona in personam quodque istis intuitu pacis et concordie concessimus alius post eos non requirat vel habeat istisque defunctis vel ad conversionem venientibus ecclesie qui successerit antiquam habeat presbyteratum Vale