Charter Document - 05400174
Charter Number: | 05400174 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1161 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam vita humana brevis est labilisque memoria que utilia et digna relatu videntur litterarum memorie commendare patrum decrevit auctoritas Innotescat igitur omnibus tam futuris quam presentibus quod Herveus Virsionensis dominus quidquid juris in molendino beati Benedicti quod est situm apud Monasteriolum reclamabat amore Dei et interventu domni Arraudi abbatis Floriacensis omnino dimisit atque concessit ut illud molendinum ad pannos aptandos edificatum deinceps monachi in pace et quiete et absque omni querela in perpetuum possideant pro remuneratione hujus beneficii concessit Arraudus abbas eidem Herveo et Gofrido patri suo et matri sue et omnibus antecessoribus suis beneficium et orationes totius ecclesie Hujus rei testes sunt ex parte Hervei Virsionensis domini Gaucherius et Radulfus filius ejus Guillelmus de Sancto Amando Josbertus Petri ex parte domni Arraudi abbatis Arnulfus prior de Stampis Arnulfus cellerarius Gimo Baet prior de Diaco Helias tunc Monasterioli prior Rainaldus Calvus Franco Meschins Radulfus de Stampis