Charter Document - 05391002
Charter Number: | 05391002 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0977 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Preterea ego Gunboldus Vasconie episcopus et frater meus Guillelmus Sancio monasterio beati Petri quod vocatur ad Regulam quod beato Benedicto Floriacensi reddidimus hec sibi appendicia sollempni donatione perpetuo affirmavimus hoc est ecclesiam sancti Martini cum clausis et reliquis edificiis item ecclesiam sancti Petri de Lessentes cum ecclesia sancti Aniani que dicitur ad Sanctas item ecclesiam sancte Aureliane cum piscatoriis in fluvio Garonne ecclesiam quoque sancti Petri que dicitur Bassana cum ecclesia sancti Salvatoris sexta quoque parte sancti Frontonis ecclesie curiam etiam que Alba Marza vocatur cum silva et vineis ecclesiam vero sancti Airaldi cum villa et reliquis in circuitu prediis item medietatem ecclesie sancte Marie item ecclesiam sancti Pauli que dicitur ad Andria itemque ecclesiam sancti Petri que dicitur Areolimito item ecclesiam sancti Martini a Corbiana item ecclesiam sancti Johannis que dicitur ad Poz item medietatem ecclesie sancti Cosme item ecclesiam sancti Martini in valle Andrald item ecclesiam sancti Martini in Landa Granni item ecclesiam sancti Bibiani in valle Guntardi ecclesiam vero sancte Marie de Villanova His itaque taliter peractis atque confirmatis ad preces et instantiam nostram prefatus abbas Floriacensis nomine Ricardus vir quippe pie recordationis et profundi pectoris cum discretioribus monachis ecclesie sue prout decebat ad prefatum locum qui ut dictum est Squirs ab antiquo vocabatur nunc autem Regula de consilio nostro et voluntate prefatorum etiam vicecomitum et aliorum baronum terre villam in pago qui dicitur Alliardegs edificavit jura sibi et ecclesie sue et consuetudines perpetuo observandas constituens easdem vero instituciones ratas habentes perpetuo nos et successores nostros observaturos in animas nostras et successorum nostrorum cum obtestatione nominis Christi pariter juravimus et transgressores consuetudinum perpetuo anathemati prout dictum est subjecimus Consuetudines vero et jura ecclesie de Regula sunt hec atque monasterium sancti Caprasii de Pontons quod Arector vicecomes de Tartas dedit domno Netto suo militi et ipse postquam construxit cum suo nepote ipsum cenobium perrexit ad locum sancti Patris Benedicti et dedit supradictum monasterium sancto Benedicto cum omnibus appendiciis suis temporibus Amalberti abbatis acceptis a supradicto abbate non parvis ornamentis in capis et aliis exeniis