Charter Document - 05390172
Charter Number: | 05390172 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1160 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Robertus Dei gratia Carnotensis ecclesie humilis minister notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod cum ad regimen ejusdem ecclesie Dominus me vocasset accessi ad locum qui dicitur sancti Remigii visitationis gratia quem locum quedam paupercule moniales dono et concessione fratrum nostrorum Macharii venerabilis abbatis et monachorum Floriacensis ecclesie in elemosina possidebant sub annuali censu unius aurei nummi valentis duos solidos et sex denarios Carnotensis monete Quia vero predictas moniales sub districtiori regula volui coerceri ad ordinationem earum curam adhibui et de quantitate illius possessionis quam beneficio monachorum in predicto loco tenebant fieri certior decrevi Rogavi igitur dilectum nostrum virum venerabilem Macharium abbatem totumque Floriacensis ecclesie capitulum ut beneficium impensum monialibus pro remedio animarum suarum amplificarent et ad secludendam omnem deinceps contentionem metis positis terminarent Dederunt itaque pro remissione peccatorum suorum predictus abbas et monachi antedictis monialibus locum sancti Remigii et duas carrucatas terre eidem loco contiguas unam videlicet de sua terra propria et alteram de feodali quas docente caritate ample eis metati sunt sicut usque hodie mete earum affine demonstrant concesserunt etiam ipsis monialibus in toto nemore suo extra haias et forestam quantum sufficere illis poterit ad ignem et ad omnem usum domus earum ita tamen quod aliis neque donent neque vendant preterea memoratus abbas et monachi concesserunt sepedictis monialibus locum ad faciendum stagnum et molendinum juxta villam eorum que dicitur Sonchamp cujus stagni et molendini media pars erat de suo proprio et alia de suo feodo hec omnia sicut predixi dederunt et concesserunt prefatus abbas et monachi per manum meam jam dictis monialibus perpetualiter habenda libere et quiete possidenda pro annuali censu unius bisantii sibi semper reddendi in festo sancti Remigii de reliqua vero terra et possessionibus sepe dicte Floriacensis ecclesie nihil ulterius sibi vindicare presument sanctimoniales vel servientes earum nisi per licentiam abbatis et monachorum Quotiens vero in loco predicto abbatissam poni vel forte quod absit deponi contigerit hoc ego vel successores mei episcopi venerabili fratri nostro Machario vel successoribus ejus abbatibus ut illuc nobiscum accedant denuntiabimus et consilio ipsorum abbatissam ibi ponemus vel deponemus et si abbas illuc venire noluerit non ideo minus agemus ego vel successores mei episcopi de substituenda ibi abbatissa vel de deponenda Preterea sciendum est quod sanctimoniales predicti loci liberam et canonicam electionem sicut premissum est habebunt in capitulo suo sed abbatisse professionem facient mihi et successoribus meis episcopis et sancte Carnotensi ecclesie qui et ipsas sanctimoniales benedicemus et consecrabimus Quod si idem locus necessitate cogente abbatiam esse desierit ipse locus cum terra que propria vel feodalis sive censualis ecclesie Floriacensis fuisse dignoscetur antequam locus sancti Remigii abbatia fuisset ad proprietatem sepe dicte Floriacensis ecclesie redibit relique vero possessiones quas vel in presentiarum possident vel in futurum Deo volente poterunt adipisci in dispositione Carnotensis episcopi remanebunt Statutum est etiam quod moniales sancti Remigii ex debito caritatis pro abbate Machario et monachis Floriacensibus erunt interventrices ad Deum et abbatis quidem Macharii cujus dispositione et beneficio cum assensu tamen et voluntate totius capituli sui hec illis collata sunt et scripto presenti firmata anniversarium perpetualiter celebrabunt successorum vero ejus abbatum et omnium etiam monachorum sepe dicte Floriacensis ecclesie audito eorum obitu totus monialium conventus ad memoriam fraterne caritatis celebrabit exequias conventus vero Floriacensis similem devotionis recompensabit vicem defunctis abbatissis et monialibus Hec omnia sicut in presenti cartula contenta sunt et fideliter intellecta concessi ego Robertus Carnotensis ecclesie episcopus unde presens scriptum inter me et venerabilem abbatem Macharium et Floriacense capitulum sub chirographi testimonio divisum mei autoritate sigilli firmavi et ut memoratus abbas et capitulum suum sigillis suis idem firmarent impetravi Ego Macharius divina gratia Floriacensis ecclesie humilis abbas nosque ejusdem ecclesie conventus considerantes instantiam et devotam sollicitudinem viri venerabilis Roberti Carnotensis episcopi quam ipse circa pauperes moniales sancti Remigii gerebat ob remedium animarum nostrarum hec omnia sicut in presenti cartula contenta sunt et fideliter intellecta eisdem pauperculis monialibus sancti Remigii in capitulo nostro communi assensu dedimus et concessimus et in testimonium nostre concessionis presentem cartulam sub chirographo divisam sigillis nostris communivimus Actum est hoc in capitulo Floriacensi anno ab incarnatione Domini MCLX S Ego Robertus Carnotensis episcopus affui et subscripsi adstantibus nobiscum clericis nostris Milone archidiacono Hamone capicerio Brientio presbytero et canonico Milano subdiacono et canonico magistro Pagano Roberto [] S Ego Macharius abbas affui et subscripsi residentibus nobiscum in capitulo nostro Lancelino priore Dagoberto subpriore Berengerio preposito Gaufredo thesaurario Giraudo magistro operis Stephano armario Arnulfo cellerario Willielmo infirmario Garnerio tertio in ordine et ceteris fratribus nostris