Charter Document - 05390171

Charter Document - 05390171


Charter Number: 05390171
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1159
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Novimus congruere regibus et principibus terrarum ut erga subjectos retineant quamdam humanitatem et benignarum consuetudinum blandimento ipsos confoveant Blancardus autem de Lorriaco carus nobis et patri nostro bone memorie regi Ludovico familiaritate regia potens effectus edificavit Molinetum cujus loci habitatoribus prece Blancardi patris mei indulgentia contribuit consuetudines Lorriaci Ejusdem Blancardi filius et heres Robertus bene Molinetum tenere non poterat quod nobis excambivit et ipsius cambii medietatem ecclesie beati Benedicti donavimus Itaque ut villa magis ac magis crescat petitione inhabitantium Lorriaci consuetudines ipsis concessimus et pro memoria scribi fecimus in hunc modum [] Quod ut ratum sit in posterum atque inconcussum memorie litterarum traditum sigillo nostro muniri et nominis nostri caractere consignari precepimus Actum publice Lorriaci anno ab incarnatione Domini MCLIX astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa Signum Guidonis buticularii Signum Matthei camerarii Signum Matthei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii