Charter Document - 05390170
Charter Number: | 05390170 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1157 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Adrianus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Machario abbati monasterii Floriacensis quod supra Ligerim situm est ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati noscitur convenire animo libenti decet nos concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertire Ea propter in Christo dilecte fili Machari abbas tuis justis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum prefatum monasterium in quo sicut felicis memorie Eugenii et aliorum predecessorum nostrorum romanorum pontificum testantur privilegia gloriosi confessoris Christi Benedicti corpus requiescere creditur cui etiam Deo authore preesse dinosceris sub beati Petri apostolorum principis cujus juris esse dinoscitur et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis propriis duximus exprimenda vocabulis parochialem ecclesiam de Floriaco ecclesiam de Giliaco ecclesiam de Tigiaco ecclesiam de Germiniaco ecclesiam de Dabeti ecclesiam sancti Martini d'Arx ecclesiam sancti Yterii de Soliaco ecclesiam sancti Germani ecclesiam de Domna Petra ecclesiam sanctorum martirum Gervasii et Prothasii in civitate Aurelianensi ecclesiam sancti Benedicti ecclesiam sancte Marie de Castello Novo ecclesiam de Vitriaco ecclesiam de Tilliaco ecclesiam de Bulziaco ecclesiam de Bulliaco ecclesiam de Bosonis villa ecclesiam de Bolonis villa ecclesiam de Evera villa ecclesiam de Evera castro ecclesiam sancti Aniani de Laurreio ecclesiam de Belgiaco ecclesiam sancti Aniani juxta Soliacum cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Baldri[ci]villare ecclesiam de Cerdon ecclesiam de Villamurla ecclesiam de Braio in archiepiscopatu Senonensi ecclesiam sancti Petri de Stampis ecclesiam sancti Symphoriani ecclesiam de Masseriis ecclesiam de Bussedello ecclesiam sancti Petri [de] Dusione ecclesiam de Monte Baretio ecclesiam de Curte Matriniaci ecclesiam de Usseto ecclesias de Lorriaco sancte Marie et sancti Sulpitii ecclesiam de Castaneto ecclesiam de Monasteriolo ecclesiam de Veteribus Domibus ecclesiam de Cataleta ecclesiam de Draciaco ecclesiam de Villare sancti Benedicti sicut ab archiepiscopo Senonensi Henrico rationabiliter concessa est [et] scripto suo confirmata ecclesiam de Pruneio in episcopatu Carnotensi ecclesiam de Marulfi villa ecclesiam de Sainvilla ecclesiam de Alto ecclesiam de Suncampo ecclesiam de Vinolio in episcopatu Altisiodorensi ecclesiam sancti Petri Giennensis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Ussol in archiepiscopatu Bituricensi ecclesiam sancti Petri de Castello novo cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam sancti Martini de Sacro Cesare cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam sancti Benedicti de Saltu cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Capite Cervio ecclesiam sancti Mauritii de Castellione ecclesiam de Valliaco ecclesiam de Monasteriolo ecclesiam sancte Marie de sancto Briccio ecclesiam sancti Martini ecclesiam sancti Petri de Polliaco ecclesiam de Venesimo cum capella sancti Johannis ecclesiam de Corcoe in episcopatu Eduensi ecclesiam de Domna Petra ecclesiam sancti Benedicti de Parriciaco ecclesiam sancte Marie de Fontanis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Vasatensi ecclesiam sancti Petri de Regula cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Abrincensi ecclesiam sancti Jacobi de Beverone cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam sancti Hilarii cum pertinentiis suis in episcopatu Aquensi ecclesiam sancti Mauri de Pontonis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Lingonensi ecclesiam sancti Mauri de Diaco ecclesiam de Vesambule ecclesiam de Domna Monia ecclesiam de Meriaco in episcopatu Trecensi ecclesiam sancti Benedicti supra Sequanam ecclesiam de Fegia ecclesiam sancti Benedicti Curtis Marini in episcopatu Belvacensi ecclesiam sancti Petri Aimerici curtis in archiepiscopatu Remensi ecclesiam sancti Benedicti de Sorbone in episcopatu Sagiensi ecclesiam de Magniaco ecclesiam de Perreia alias quoque ecclesias et decimas quas juste et canonice possidetis vobis nihilominus confirmamus addimus etiam preposituras sancti Benedicti de Aurelianis de Stampis de Evera villa de Curte Matriniacensi de Aimerici curte de Diaco de Castillione de Villare sancti Benedicti cum omnibus earum pertinentiis et burgum sancti Benedicti cum tota valle quartam partem furnorum de Lorriaco a Ludovico rege Francorum juste vobis concessam et scripto suo firmatam et villam de Mintingis cum ecclesia et terras Spilemagni a nobili viro Ranulpho Cestrensi comite legitime vobis et ecclesie vestre concessam et venerabilis fratris nostri Roberti Lincolniensis episcopi pagina confirmatam Ad hec felicis memorie Eugenii predecessoris nostri vestigiis inherentes sententiam quam idem Eugenius inter vos et nobilem virum Iterium de Tussiaco super villam que Villare dicitur de consilio fratrum suorum promulgasse dignoscitur nos quoque apostolica auctoritate confirmamus et juxta continentiam privilegii ejus ratam in posterum decernimus permanere adjicientes etiam ut concessio illa quam dilectissimus in Christo filius noster Lodoicus Francorum rex de castro Molineti vobis fecisse dignoscitur et scripto suo regio confirmasse rata perpetuis temporibus et immobilis perseveret venditionem preterea a Roberto de Molineto de tota terra quam possidebat a strata publica que a Lorriaco Soliacum ducit usque ad sanctum Benedictum et de molendino cujus stagnum totumque latifundium citra stratam illam a parte sancti Benedicti molendinum vero ipsum ultra stratam illam assensu regis vobis et vestro monasterio factam et ejusdem regis scripto suo firmatam in suo statu perpetuo manere sancimus sane de presbiteris qui per parochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur predecessoris nostri sancte memorie Urbani secundi pape sententiam confirmamus ut videlicet abbates in parochialibus ecclesiis quas tenent episcoporum consilio presbiteros collocent quibus si idonei fuerint episcopi parochie curam cum abbatis consensu committant et ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant et sic cuique sua jura serventur Prohibemus quoque ut infra parochias ecclesiarum vestrarum nullus ecclesias vel capellas absque vestro consensu in damnum earum edificare presumat distractionem vero bonorum et possessionum ipsius monasterii contra romana privilegia illicite factam evacuamus et ea ad monasterium revocari censemus Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia preponatur nisi quem fratres communi consilio vel pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum electus autem a romano pontifice vel a quocunque voluerit catholico episcopo benedicatur nullusque de ordine sacerdotali archiepiscopus scilicet aut episcopus aut etiam inferioris ordinis abbatem inquietare nec contra voluntatem ipsius ad idem monasterium venire aut aliquam ordinationem vel missas publicas celebrare presumat nulla etiam ecclesiastica secularisve persona idem monasterium vel ejus pertinentias invadere vel minuere aut in quocunque molestare nec subjectas illuc personas sine voluntate abbatis distringere audeat Ad hec adjicientes statuimus ut in communi interdicto vel excommunicatione liceat vobis divina officia celebrare ita tamen ut qui interdicti vel excommunicati sunt ad ea nullatenus admittantur Fratribus autem qui in locis suis vivere regulariter nequeunt studio meliorande vite ad ipsum ducem monachorum confugere liceat donec in suis locis religio reformetur si vero abbas vel monachus de eodem monasterio ad clericatus ordinem promotus fuerit non illic ulterius habeat potestatem remorandi aut aliquid ordinandi Interdicimus etiam ut feuda que de vestro tenentur monasterio ad alias ecclesias absque vestro assensu transeant ut nec ipse abbas nec aliqua persona possessiones ipsius monasterii in potestatem alterius possit redigere sicut predecessoris nostri bone memorie Leonis privilegio continetur In ligandis vero sive solvendis viris et mulieribus tui ordinis tibi subditis eam potestatem habeas quam predecessores tui a sede apostolica habuisse noscuntur Monachos autem ipsius congregationis nullus contra regulam retinere presumat Quidquid etiam immunitatis et libertatis seu dignitatis tam in supradictis quam in aliis a romanis pontificibus sive a regibus eidem venerabili loco rationabiliter concessum est et scriptis eorum firmatum nos quoque concedimus et presentis scripti pagina roboramus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablata retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice authoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia in omnibus ecclesiis ad supradictum monasterium pertinentibus Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persone hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen Bene Valete Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Hymarus subscripsi Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli sancte Praxedis subscripsi Ego Julius presbiter cardinalis tituli sancti Marcelli subscripsi Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli sancte Crucis in Hierusalem subscripsi Ego Johannes presbiter cardinalis sanctorum Johannis et Pauli tituli Pammachii subscripsi Ego Henricus presbiter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achillei subscripsi Ego Odo diaconus cardinalis sancti Georgii ad Velum aureum subscripsi Ego Hyacinthus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmedyn subscripsi Ego Bonadies diaconus cardinalis sancti Angeli subscripsi Ego Ardicio diaconus cardinalis sancti Theodori subscripsi Datum Laterani per manum Alberti sancti Adriani diaconi cardinalis vicem domini H Sancte Romane Ecclesie presbiteri cardinalis cancellarii gerentis kalendis decembris indictione vi anno Domini MCLVII pontificatus vero domini Adriani pape iiii anno tertio